Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 11: Versus 30

Jugum enim meum.Quomodo Evangelium lege levius est, cum ibi opera, hic et concupiscentia damnatur? Sed in lege multa jubentur, quae Apostolus impleri non posse dicit: hic voluntas quaeritur quae in arbitrio nostro est, et quae sola sufficere potest et praemium habere. Item quomodo jugum Christi suave, cum supra dicitur:Arcta via est quae ducit ad vitam.Sed angusta, quia non nisi angusto initio incipitur, processu vero temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur.Onus meum. Quia illud momentaneum nostrae tribulationis aeternum pondus gloriae operatur in coelisI Cor. 4..
(* Traductions européennes)